monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 135

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 6, 135
Alias enim electis meis cum me quaerunt gratiam meam secundum vicissitudinem donorum Spiritus sancti impendo: in hoc autem sacramento me totum ipsis ostendo, quoniam Filius meus in me et ego in ipso, et Spiritus sanctus in nobis et nos in ipso et unum in divinitate sumus, sicut et corpus et alia et vires illius unus vivens homo est.